- LEUCA
- I.LEUCASalentinorum urbs, Episcopal. sub Archiep. Hydruntino, apud Iaygium prom. 19. mill. pass. ab Hydrunto. Lucan. Civ. Bell. l. 5. v. 376.Antiquusque Taras fecretaque litora Leucae.Item opp. Ioniae, medium inter Cumas et Clazomenas, apud Hermium fluv. Strab. P. Mela. Item urbs Cypri Episcopal. Lib. Conc. Ins. item Cretica contra Cydoniam. Plin. l. 5. c. 32. Ins. Indiae intra Gangem. Ptol. Et Argivorum opp. Polybio. Strab. l. 6. p. 281. l. 14. p. 646. Liv. l. 26. c. 6. l. 33. c. 35.II.LEUCAviae spatium apud Gallos, Hier. et Frodoardo: Leuga Amm. Marcell. et Iornandi: Leuva Nithardo: et Lega Lelando: secundum Thierrium a Gr. λευκὴ, i. e. candida, quod locorum intervalla candidis quondam lapidibus designarentur. Et Galli quidem Romano more, lapidibus hinc inde positis distinxêre itinera. candidos autem illos necessario fuisse non legitur: unde a Britannis, quorum lingua cum vet. Gallica multum habebat commercii, Leach, i. e. lapis, potest vox originem esse sortita. Constitit olim ex 1500. passibus, teste Amm. Marcell. l. 16. c. 9. ubi de Iuliano Caes. in Galliis militante loquitur, et Iornande c. 16. de reb. Goth. Ex 2000. dein, apud Ingolphum, Lyran. in Daniel. etc. quae vulgaris atque hodierna apud Gallos aestimatio est. Pro mille passibus, sub Normannorum ingressu, in Anglia vox sumpta est, cuius incolae per leucas quoque spatia numerabant. Pro 3000. apud nautas huius regni, marina sic itinera metientes. Hispanicam leucam 34. stadiis i. e. mill. Germanico 4000. passuum quidam metivutur. Sed Hunterus Cosmogr. l. 1. sic habet:Quatuor ex granis digitus formabitur unus,Est quater in palmo digitus, quater in pede palmus:Quinque pedes passum faciunt, passus quoque centumQuinque et viceni stadium dant, sed miliareOcto dabant stadia, et duplatum dat tibi leucam.Pro situ Monasterii, cum spatio in circuitu, pura plus minus unius leucae vel mill. pass insigniori iurisdictione privilegiisqu€ donato, nonnumquam quoque vox sumitur, Gall. Bandlique. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.